MARXISMO REVOLUCIONÁRIO, TROTSKYSMO
E QUESTÕES
HISTÓRICAS DA LUTA DE CLASSES
TEXTOS DE CÉLEBRES
ESCRITORES GREGOS E LATINOS
SOBRE A SOCIEDADE ANTIGA E
A LUTA DE CLASSES, TRAVADA NA ANTIGÜIDADE CLÁSSICA:
EDIÇÃO SIMULTÂNEA
ELABORADA VERBATIM DE LÍNGUAS
ALIENÍGENAS PARA O PORTUGUÊS
ESTRATAGEMAS
SEXTUS IULIUS FRONTINUS[1]
Concepção e
Organização Portau Schmidt von Köln
Compilação e
Tradução Asturig Emil von München
Agosto de 2007 emilvonmuenchen@web.de
Voltar ao Índice
Geral http://www.scientific-socialism.de/Lutade
ClassesAntiguidadeCapa.htm
Primeiro Livro
Cum ad instruendam rei militaris scientiam
unus ex numero studiosorum eius accesserim eique destinato, quantum cura nostra
valuit, satisfecisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut
sollertia ducum facta, quae a Graecis una
στρατηγημάτων
appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis.
Dado que tenho sido o único dentre o
número dos estudiosos da questão militar e a ela dedicado a avançar rumo à
elaboração de uma ciência a ser ensinada
e visto que me parece tenha eu satisfeito essa minha aspiração, quão grande
tenha sido meus esforços, considero-me dever, a fim de lecionar a obra
realizada até aqui, conceber, em comentários eficientes, as inteligentes
operações de comandantes, compreendidas pelos gregos sob uma única designação
de στρατηγημάτων (estratagemas).
Ita enim
consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt, unde illis
excogitandi generandique similia facultas nutriatur; praeterea continget, ne
de eventu trepidet inventionis suae, qui probatis eam experimentis
comparabit.
Assim, com efeito, serão apresentados comandantes com
exemplos de capacidade de julgamento e também de previsão, a partir do que será
fomentada sua faculdade similar de conceber e executar operações. Além disso,
resultará que o comandante não temerá o resultado de seu próprio estratagema,
se comparar este com os experimentos já exitosos.
Illud neque
ignoro neque infitior, et rerum gestarum scriptores indagine operis sui hanc
quoque partem esse complexos et ab auctoribus exemplorum, quidquid insigne
aliquo modo fuit, traditum. Sed, ut opinor, occupatis velocitate consuli debet.
Longum est enim singula et sparsa per immensum corpus historiarum persequi, et
hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo rerum confuderunt legentem.
Nostra sedulitas impendet operam, ut, quemadmodum res poscet, ipsum quod
exigitur quasi ad interrogatum exhibeat.
Circumspectis
enim generibus, praeparavi opportuna exemplorum veluti consilia. Quo magis autem
discreta ad rerum varietatem apte conlocarentur, in tres libros ea diduximus.
In primo erunt exempla, quae competant proelio nondum commisso; in secundo,
quae ad proelium et confectam pacationem pertineant; tertius inferendae
solvendaeque obsidioni habebit
στρατηγήματα;
quibus deinceps generibus suas species attribui.
Huic labori
non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui praeteritum
aliquod a nobis reppererit exemplum. Quis enim ad percensenda omnia
monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, sufficiat? at multa et transire
mihi ipse permisi. Quod me non sine causa fecisse scient, qui aliorum libros
eadem promittentium legerint. Verum facile erit sub quaque specie suggerere.
Nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius aliorum quam meae commendationis
causa adgressus sim, adiuvari me ab his, qui aliquid illi astruent, non argui
credam.
Si qui erunt,
quibus volumina haec cordi sint, meminerint
στρατηγικῶν et
στρατηγημάτων
perquam similem naturam discernere. Namque omnia, quae a duce provide,
utiliter, magnifice, constanter fiunt,
στρατηγικὰ habebuntur, si in specie eorum sunt,
στρατηγήματα. Horum
propria vis in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam
opprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque inlustris exstiterit
effectus, ut factorum ita dictorum exempla posuimus.
Species
eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda sunt:
I.
De occultandis consiliis
II.
De explorandis consiliis hostium
III.
De constituendo statu belli
IV.
De transducendo exercitu per loca hosti
infesta
V.
De evadendo ex locis difficilimis
VI.
De insidiis in itinere factis
VII.
Quemadmodum ea, quibus deficiemur, videantur
non deesse aut usus eorum expleatur
VIII.
De distringendis hostibus
IX.
De seditione militum compescenda
X.
Quemadmodum intempestiva postulatio pugnae
inhibeatur
XI.
Quemadmodum incitandus sit ad proelium
exercitus
XII.
De dissolvendo metu, quem milites ex adversis
conceperint omnibus
1 M. Porcius Cato
devictas a se Hispaniae civitates existimabat in tempore rebellaturas fiducia
murorum. Scripsit itaque singulis, ut diruerent munimenta, minatus bellum, nisi
confestim obtemperassent, epistulasque universis civitatibus eodem die reddi
iussit. Unaquaeque urbium sibi soli credidit imperatum; contumaces conspiratio
potuit facere, si omnibus idem denuntiari notum fuisset.
2 Himilco dux Poenorum,
ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, non pronuntiavit, quo
proficisceretur, sed tabellas, in quibus scriptum erat, quam partem peti
vellet, universis gubernatoribus dedit signatas praecepitque, ne quis legeret
nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis abductus.
3 C. Laelius, ad
Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et centurionibus per speciem
servitutis ac ministerii exploratores secum duxit. Ex quibus L. Statorium,
quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur
agnoscere, occultandae condicionis eius causa baculo ut servum castigavit.
4 Tarquinius Superbus pater,
principes Gabinorum interficiendos arbitratus, quia hoc nemini volebat
commissum, nihil nuntio respondit, qui ad eum a filio erat missus; tantum
virga eminentia papaverum capita, cum forte in horto ambularet, decussit.
Nuntius sine responso reversus renuntiavit adulescenti Tarquinio, quid agentem
patrem vidisset; ille intellexit idem esse eminentibus faciendum.
5 C. Caesar, quod
suspectam habebat Aegyptiorum fidem, per speciem securitatis inspectioni urbis
atque operum ac simul licentioribus conviviis deditus, videri voluit captum se
gratia locorum ad mores Alexandrinos vitamque deficere; atque inter eam
dissimulationem praeparatis subsidiis occupavit Aegyptum.
6 Ventidius Parthico
bello adversus Pacorum regem, non ignarus Pharnaeum quendam, natione
Cyrrhestem, ex his qui socii videbantur, omnia quae apud ipsos agerentur
nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. Nam quae
maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne acciderent, quae timebat, ea ut
evenirent optare simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi ante transirent
Euphraten, quam sibi supervenirent legiones, quas in Cappadocia trans Taurum habebat,
studiose cum proditore egit, uti sollemni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma
traicerent exercitum, qua et brevissimum iter est et demisso alveo Euphrates
decurrit; namque si illa venirent, asseverabat se opportunitate collium usurum
ad eludendos sagittarios, omnia autem vereri, si se infra per patentis campos
proiecissent. Inducti hac affirmatione barbari inferiore itinere per circuitum
adduxerunt exercitum dumque fusiores ripas et ob hoc operosiores ponte[s]
iungunt instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt. Quo
spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias eisque triduo, antequam
Parthus adveniret, receptis acie commissa vicit Pacorum et interfecit.
7 Mithridates,
circumvallante Pompeio, fugam in proximum diem moliens, huius consilii
obscurandi causa latius et usque ad applicitas hosti valles pabulatus,
colloquia quoque cum pluribus avertendae suspicionis causa in posterum
constituit, ignes etiam frequentiores per tota castra fieri iussit; secunda
deinde vigilia praeter ipsa hostium castra agmen eduxit.
8 Imperator Caesar Domitianus
Augustus Germanicus, cum Germanos, qui in armis erant, vellet opprimere nec
ignoraret maiore bellum molitione inituros, si adventum tanti ducis
praesensissent, profectioni[s] suae census obtexuit Galliarum; sub quibus
inopinato bello affusus contusa immanium ferocia nationum provinciis consuluit.
9 Claudius Nero, cum
e re publica esset Hasdrubalem copiasque eius, antequam Hannibali fratri
iungerentur, excidi idcircoque festinaret se Livio Salinatori collegae suo, cui
bellum mandatum fuerat, parum fidenti viribus quae sub ipso erant, adiungere
neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet,
decem milia fortissimorum militum elegit praecepitque legatis, quos
relinquebat, ut eaedem stationes vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent,
eadem facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus
paucitatem relictorum. cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se
iunxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret,
detractaturo pugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. Igitur inscium
duplicatis adgressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad
Hannibalem. Ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio alterum
celavit, alterum oppressit.
10 Themistocles
exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos iussu Lacedaemoniorum
deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui interpellarent, respondit, venturum
se ad diluendam hanc existimationem; et pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato
morbo aliquantum temporis extraxit; et postquam intellexit suspectam esse
tergiversationem suam, contendit falsum ad eos rumorem et rogavit, mitterent
aliquos ex principibus, quibus crederent de munitione Athenarum. Suis
deinde clam scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec refectis operibus
confiteretur Lacedaemoniis, munitas esse Athenas neque aliter principes eorum
redire posse, quam si ipse remissus foret. Quod facile praestiterunt
Lacedaemonii, ne unius interitum multorum morte pensarent.
11 L. Furius,
exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem
suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens, tamquam circuitu maiore hostem
adgressurus, converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem
reduxit.
12 Metellus Pius in
Hispania interrogatus, quid postera die facturus esset, "tunicam meam, si
eloqui posset", inquit, "comburerem."
13 M. Licinius
Crassus percunctanti, quo tempore castra moturus esset, respondit:
"vereris, ne tubam non exaudias?"
1 Scipio Africanus, capta
occasione mittendae ad Syphacem legationis, cum Laelio servorum habitu tribunos
et centuriones electissimos ire iussit, quibus curae esset perspicere regias
vires. Hi, quo liberius castrorum positionem scrutarentur, equum
de industria dimissum tamquam fugientem persectati maximam partem
munimentorum circumierunt. Quae cum nuntiassent, incendio confectum bellum est.
2 Q. Fabius
Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent Romanis ducibus sagaciores
explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem, peritum linguae Etruscae, iussit
Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam, intemptatam ante militi nostro. Quod is
adeo prudenter atque industrie fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes,
cum animadvertisset non alienos nomini Romano, ad societatem compulerit.
3 Carthaginienses, cum
animadvertissent Alexandri ita magnas opes, ut Africae quoque immineret, unum
ex civibus, virum acrem nomine Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exsilio
ire ad regem omnique studio in amicitiam eius pervenire. Qua is potitus
consilia eius nota civibus suis faciebat.
4 Idem Carthaginienses miserunt,
qui per speciem legatorum longo tempore Romae morarentur exciperentque consilia
nostrorum.
5 M. Cato in
Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non potuerat, iussit
trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium raptumque unum ex
his in castra perferre incolumem. Tortus ille omnia suorum arcana confessus
est.
6 C. Marius consul
bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorum et Ligurum fidem litteras
eis misit, quarum pars prior praeceperat, ne interiores, quae praesignatae
erant, ante certum tempus aperirentur. Easdem postea ante praestitutum diem
repetiit et, quia resignatas reppererat, intellexit hostilia agitari.
[Est
et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio per se
provident, sicut:]
7 Aemilius Paulus
consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam demissurus exercitum in
planitiem, contemplatus procul avium multitudinem citatiore volatu ex silva
consurrexisse, intellexit aliquid illic insidiarum latere, quod et turbatae
aves et plures simul evolaverant. Praemissis igitur exploratoribus comperit
decem milia Boiorum excipiendo ibi Romanorum agmini imminere, eaque alio quam
exspectabatur latere missis legionibus circumfudit.
8 Similiter Tisamenus, Orestis
filius, cum audisset iugum ab hostibus natura munitum teneri, praemisit
sciscitaturos, quid rei foret; ac referentibus eis non esse verum, quod
opinaretur, ingressus iter, ubi vidit ex suspecto iugo magnam vim avium simul
evolasse neque omnino residere, arbitratus latere illic agmen hostium. Itaque
circumducto exercitu elusit insidiatores.
9 Hasdrubal, frater
Hannibalis, iunctum Livii et Neronis exercitum, quamquam hoc illi non
duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab itinere strigosiores
notabat equos et coloratiora hominum, ut ex via, corpora.
1 Alexander Macedo, cum
haberet vehementem exercitum, semper eum statum belli elegit, ut acie
confligeret.
2 C. Caesar bello
civili, cum veteranum exercitum haberet, hostium autem tironem esse sciret,
acie semper decertare studuit.
3 Fabius Maximus
adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere ab ancipiti
discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit Cunctatorisque nomen et per
hoc summi ducis meruit.
4 Byzantii adversus
Philippum omne proeliandi discrimen evitantes, omissa etiam finium tutela,
intra munitiones oppidi se receperunt assecutique sunt, ut Philippus
obsidionalis morae impatiens recederet.
5 Hasdrubal, Gisgonis
filius, secundo Punico bello in Hispania victum exercitum, cum P. Scipio
instaret, per urbes divisit. Ita factum est, ut Scipio, ne oppugnatione plurium
oppidorum distringeretur, in hiberna suos reduceret.
6 Themistocles
adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque tutelae finium neque
obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit eis liberos et coniuges
in Troezena et in alias amendandi relictoque oppido statum belli ad navale
proelium transferendi.
7 Idem fecit in eadem
civitate Pericles adversum Lacedaemonios.
8 Scipio, manente in
Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu necessitatem Carthaginiensibus
imposuit revocandi Hannibalem. Sic a domesticis finibus in hostiles
transtulit bellum.
9 Athenienses, cum Deceliam
castellum ipsorum Lacedaemonii communissent et frequentius vexarentur, classem,
quae Peloponensum infestare[n]t, miserunt consecutique sunt, ut exercitus
Lacedaemoniorum, qui Deceliae erat, revocaretur.
10 Imperator Caesar
Domitianus Augustus, cum Germani more suo e saltibus et obscuris latebris
subinde impugnarent nostros tutumque regressum in profunda silvarum haberent,
limitibus per centum viginti milia passuum actis non mutavit tantum statum
belli, sed et subiecit dicioni suae hostes, quorum refugia nudaverat.
1 Aemilius Paulus
consul, cum in Lucanis iuxta litus angusto itinere exercitum duceret et
Tarentini ei classe insidiati agmen eius scorpionibus agressi essent, captivos
lateri euntium praetexuit, quorum respectu hostes inhibuere tela.
2 Agesilaus
Lacedaemonius, cum praeda onustus ex Phrygia rediret insequerenturque hostes et
ad locorum opportunitatem lacesserent agmen eius, ordinem captivorum ab utroque
latere exercitus sui explicuit; quibus dum parcitur ab hoste, spatium
transeundi habuerunt Lacedaemonii.
3 Idem, tenentibus
angustias Thebanis, per quas transeundum habebat, flexit iter, quasi Thebas
contenderet. Exterritis Thebanis digressisque ad tutanda moenia repetitum iter,
quo destinaverat, emensus est nullo obsistente.
4 Nicostratus, dux
Aetolorum, adversus Epirotas, cum ei aditus in fines eorum angusti fierent, per
alterum locum irrupturum se ostendens, omni illa ad prohibendum occurrente
Epirotarum multitudine, reliquit suos paucos, qui speciem remanentis exercitus
praeberent; ipse cum cetera manu, quo non exspectabatur aditu, intravit.
5 Autophradates Perses,
cum in Pisidiam exercitum duceret et angustias quasdam Pisidae occuparent,
simulata vexatione traiciendi instituit reducere. Quod cum Pisidae credidissent,
ille nocte validissimam manum ad eundem locum occupandum praemisit ac postero
die totum traiecit exercitum.
6 Philippus Macedonum
rex Graeciam petens, cum Thermopylas occupatas audiret et ad eum legati
Aetolorum venissent acturi de pace, retentis eis ipse magnis itineribus ad
angustias pertendit securisque custodibus et legatorum reditus exspectantibus
inopinatus Thermopylas traiecit.
7 Iphicrates, dux
Atheniensium, adversus Anaxibium Lacedaemonium in Hellesponto circa Abydon, cum
transducendum exercitum haberet per loca, quae stationibus hostium tenebantur,
alterum autem latus eius transitus abscisi montes premerent, alterum mare
allueret, aliquamdiu moratus, cum incidisset frigidior solito dies et ob hoc
nemini suspectus, delegit firmissimos quosque, quibus oleo ac mero calefactis
praecepit, ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent, atque ita custodes
angustiarum inopinatos oppressit a tergo.
8 Cn. Pompeius,
cum flumen transire propter oppositum hostium exercitum non posset, adsidue
producere et reducere in castra instituit; deinde, in eam demum persuasionem
hoste perducto, ne ullam viam ad progressum Romanorum teneret, repente impetu
facto transitum rapuit.
9 Alexander Macedo, prohibente
rege Indorum Poro traici exercitum per flumen Hydaspen, adversus aquam adsidue
procurrere iussit suos; et ubi eo more exercitationis assecutus est, ne quid
a Poro adversa ripa caveretur, per superiorem partem subitum transmisit
exercitum.
9aIdem, quia Indi
fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis in flumen equites
instituit immittere et transitum minari; cumque exspectatione barbaros intentos
teneret, insulam paulo remotiorem primum exiguo, deinde maiore praesidio
occupavit atque inde in ulteriorem ripam transmisit. Ad quam manum opprimendam
cum universi se hostes effudissent, ipse libero vado transgressus omnes copias
coniunxit.
10 Xenophon, ulteriorem
ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri aditus; et cum a vado
inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde quoque prohibitus hostium
occursu repetit vadum inferius, iussa quidem militum parte subsistere, quae,
cum Armenii ad inferioris vadi tutelam redissent, per superius transgrederetur.
Armenii, credentes decursuros omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum
resistente nullo vadum superassent, transeuntium suorum fuere propugnatores.
11 Appius Claudius
consul primo bello Punico, cum a Regio Messanam traicere militem nequiret,
custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi bellum iniussu populi
inceptum gerere non posset, classemque in Italiam versus se agere simulavit.
Digressis deinde Poenis, qui profectioni eius habuerant fidem, circumactas
naves appulit Siciliae.
12 Lacedaemoniorum
duces, cum Syracusas navigare destinassent et Poenorum dispositam per litus
classem timerent, decem Punicas naves, quas captivas habebant, veluti victrices
primas iusserunt agi, aut a latere iunctis aut puppe religatis suis. Qua
specie deceptis Poenis transierunt.
13 Philippus, cum
angustias maris, quae Ϲτενὰ appellantur, transnavigare propter Atheniensium classem,
quae opportunitatem loci custodiebat, non posset, scripsit Antipatro Thraciam
rebellare, praesidiis quae ibi reliquerat interceptis; sequeretur omnibus
omissis. Quae ut epistulae interciperentur ab hoste, curavit. Athenienses,
arcana Macedonum excepisse visi, classem abduxerunt; Philippus nullo prohibente
angustias freti liberavit.
13aIdem, quia
Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare prohibebatur, tenentibus
transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodiorum quoque et Chiorum navibus,
conciliavit animos eorum reddendo naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros
ordinandae pacis inter se atque Byzantios, qui causa belli erant. Tractaque per
magnum tempus postulatione, cum de industria subinde aliquid in
condicionibus retexeret, classem per id tempus praeparavit eaque in angustias
freti imparato hoste subitus evasit.
14 Chabrias Atheniensis,
cum adire portum Samiorum obstante navali hostium praesidio non posset, paucas
e suis navibus praeter portum missas iussit transire, arbitratus, qui in
statione erant, persecuturos; hisque per hoc consilium avocatis, nullo obstante
portum cum reliqua adeptus est classe.
1 Q. Sertorius in
Hispania, cum a tergo instante hoste flumen traicere haberet, vallum in
ripa eius in modum cavae lunae duxit et oneratum materiis incendit; atque ita
exclusis hostibus flumen libere transgressus est.
2 Similiter Pelopidas
Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit. Namque castris ampliorem locum
supra ripam complexus, vallum cervolis et alio materiae genere constructum
incendit, dumque ignibus submoventur hostes, ipse fluvium superavit.
3 Q. Lutatius
Catulus, cum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberet, si flumen
liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias ostendit, tamquam
ibi castra positurus. Ac praecepit suis, ne sarcinas solverent aut onera
deponerent neve quis ab ordinibus signisque discederet; et quo magis
persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in conspectu erigi iussit
ignesque fieri et quosdam vallum struere, quosdam in lignationem, ut
conspicerentur, exire. Quod Cimbri vere agi existimantes et ipsi castris
delegerunt locum dispersique in proximos agros ad comparanda ea, quae mansuris
necessaria sunt, occasionem dederunt Catulo non solum flumen traiciendi, sed
etiam castra eorum infestandi.
4 Croesus, cum Halyn
vado transire non posset neque navium aut pontis faciendi copiam haberet, fossa
superiore parte post castra deducta alveum fluminis a tergo exercitus sui
reddidit.
5 Cn. Pompeius
Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum proposuisset, instante
a tergo Caesare conscensurus classem quasdam obstruxit vias, alias
parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque sudibus erectis
praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus, qui ad portum
ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis, ingenti mole
tutatus. Quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros pro moenibus
sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves deduxit. Navigantem
eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi parvis navigiis consecuti
sunt.
6 C. Duellius
consul in portu Syracusano, quem temere intraverat, obiecta ad ingressum catena
clausus universos in puppem rettulit milites atque ita resupina navigia magna
remigantium vi concitaviAnd; levatae prorae super catenam processerunt. Qua
parte superata transgressi rursus milites proras presserunt, in quas versum
pondus decursum super catenam dedit navibus.
7 Lysander Lacedaemonius,
cum in portu Atheniensium cum tota classe obsideretur, obrutis hostium navibus
ab ea parte, qua faucibus angustissimis influit mare, milites suos clam in
litus egredi iussit et subiectis rotis naves ad proximum portum Munychiam
traiecit.
8 Hirtuleius legatus
Q. Sertorii, cum in Hispania inter duos montes abruptos longum et angustum
iter ingressus paucas duceret cohortes comperissetque ingentem manum hostium
adventare, fossam transversam inter montes pressit vallumque materia exstructum
incendit atque ita intercluso hoste evasit.
9 C. Caesar bello
civili, cum adversus Afranium copias educeret et recipiendi se sine periculo
facultatem non haberet, sicut constiterat, prima et secunda acie in armis
permanente, tertia autem acie furtim a tergo ad opus applicata, quindecim
pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis armati se milites eius
receperunt.
10 Pericles Atheniensis,
a Peloponnensiis in eum locum compulsus, qui undique abruptis cinctus duos
tantum exitus habebat, ab altera parte fossam ingentis latitudinis duxit velut
hostis excludendi causa, ab altera limitem agere coepit, tamquam per eum
erupturus. Hi qui obsidebant, cum per fossam, quam ipse fecerat, exercitum
Periclis non crederent evasurum, universi a limite obstiterunt. Pericles,
pontibus, quos praeparaverat, fossae iniectis, suos, quis non resistebatur,
emisit.
11 Lysimachus, ex his
unus in quos opes Alexandri transierunt, cum editum collem castris destinasset,
imprudentia autem suorum in inferiorem deductus vereretur ex superiore hostium
incursum, triplices fossas intra vallum obiecit; deinde simplicibus fossis
circa omnia tentoria ductis tota castra confodit et intersaepto hostium aditu,
simul humo quoque et frondibus, quas fossis superiecerat, fallentibus,
eruptione facta in superiora evasit.
12 C. Fonteius
Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum profectus locoque
iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio,
incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium
perrupit.
13 L. Furius
exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem
suam, ne reliqui trepidarent, paulatim inflectit iter, tamquam circuitu maiore
hostem adgressurus; converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum
incolumem reduxit.
14 P. Decius
tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis deprehenso ab
hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in propinquo, modicam manum mitteret,
seque ducem his qui mittebantur obtulit. Avocatus in diversum hostis dimisit
consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias noctu
eruptione facta cum frustratus esset Decius, incolumis cum militibus consuli
accessit.
15 Idem fecit sub Atilio
Calatino consule is, cuius varie traditur nomen: alii Laberium, nonnulli
Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Is cum
demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omniaque superiora
hostis insederat, depoposcit et accepit trecentos milites, quos adhortatus, ut
virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decucurrit; et ad opprimendos
eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem
consuli ad extrahendum exercitum dedit.
16 Q. Minucius
consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam omnibus obversaretur
Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam propter ipsorum quam propter
equorum deformitatem despiciendos, iussit adequitare faucibus, quae tenebantur.
Primo intenti hostes, ne lacesserentur, stationem obiecerunt. De industria
Numidae ad augendum sui contemptum labi equis et per ludibrium spectaculo esse
affectaverunt. Ad novitatem rei laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque
resoluti sunt. Quod ubi animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis
calcaribus per intermissas hostium stationes eruperunt; quorum deinde cum
proximos in[cen]derent agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua
inclusosque Romanos emittere.
17 L. Sulla, bello
sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab exercitu hostium, cui
Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus pacis agitabat sine effectu.
Hostem tamen propter indutias neglegentia resolutum animadvertens, nocte
profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad fidem remanentium divideret et
quarta vigilia commissa consequeretur, incolumes suos cum omnibus impedimentis
tormentisque in tuta perduxit.
18 Idem adversus
Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniquitate locorum et
multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem interpositoque tempore etiam
indutiarum et per haec avocata intentione adversari[or]um evasit.
19 Hasdrubal, frater
Hannibalis, cum saltum non posset evadere, faucibus eius obsessis, egit cum
Claudio Nerone recepitque dimissum Hispania excessurum. Cavillatus deinde
condicionibus dies aliquot extraxit, quibus omnibus non omisit per angustos
tramites et ob id neglectos dimittere per partes exercituHave; ipse deinde cum
reliquis expeditis facile effugit.
20 Spartacus fossam, qua
erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum pecorumque corporibus
noctu replevit et supergressus est.
21 Idem, in Vesuvio
obsessus ea parte, qua mons asperrimus erat ideoque incustoditus, ex vimine
silvestri catenas conseruit; quibus demissus non solum evasit, verum etiam ex
alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot cohortes gladiatoribus quattuor et
septuaginta cesserint.
22 Idem, cum ab
L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica intervalla fixis
ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis, alligavit, ut procul
intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis. Imagine
vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit.
23 Brasidas dux
Lacedaemoniorum, circa Amphipolim ab Atheniensium multitudine numero impar
deprehensus, claudendum se praestitit, ut per longum coronae ambitum extenuaret
hostilem frequentiam, quaque rarissimi obstabant, erupit.
24 Iphicrates in
Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset autem ab hoste
proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos descensus erat, nocte
paucis intra castra relictis imperavit, multos ignes facerent, eductoque
exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus est transire
barbaros; locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos conversa, parte
exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit.
25 Darius, ut falleret
Scythas discessu, canes atque asinos in castris reliquit. Quos cum latrantes
rudentesque hostis audiret, remanere Darium credidit.
26 Eundem errorem
obiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos laqueis ad arbores
alligaverunt, qui diducti frequentiore mugitu speciem remanentium praebebant
hostium.
27 Hanno, ab hostibus
clausus, locum eruptioni maxime aptum aggestis levibus materiis incendit; tum
hoste ad ceteros exitus custodiendos avocato milites per ipsam flammam eduxit,
admonitos ora scutis, crura veste contegere.
28 Hannibal, ut
iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo effugeret, noctu boves, quibus
ad cornua fasciculos alligaverat sarmentorum, subiecto igne dimisit; cumque
ipso motu adulescente flamma turbaretur pecus, magna discursatione montes, in
quos actum erat, collustravit. Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo
prodigium opinati sunt; dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum
metu suos castris continuit. Varbari obsistente nullo profecti sunt.
1 Fulvius Nobilior, cum
ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et cognovisset a perfugis hostes
novissimum agmen eius adgressuros, fortissimam legionem primo ire, ultima sequi
iussit impedimenta. Ita factum pro occasione amplexi hostes diripere sarcinas
coeperunt. Fulvius legionem, de qua supra dictum est, quinque cohortes in
dextram viae partem direxit, quinque ad sinistram, atque ita praedationi intentos
hostes explicato per utraque latera milite clausit ceciditque.
2 Idem, hostibus tergum
eius in itinere prementibus, flumine interveniente non ita magno, ut transitum
prohiberet, moraretur tamen rapididate, alteram legionem in occulto citra
flumen conlocavit, ut hostes paucitate contempta audacius sequerentur. Quod ubi
factum est, legio, quae ob hoc disposita erat, ex insidiis hostem adgressa
vastavit.
3 Iphicrates in
Thracia[m], cum propter condicionem locorum longum agmen deduceret et nuntiatum
esset ei hostes summum id adgressuros, cohortes in utraque latera secedere et
consistere iussit, ceteros suffugere et iter maturare; transeunte autem toto
agmine lectissimos quosque retinuit et ita passim circa praedam occupatos
hostes, iam etiam fatigatos, ipse requietis et ordinatis suis adgressus fudit
exuitque praeda.
4 Boii in silva Litana,
quam transiturus erat noster exercitus, succiderunt arbores ita, ut parte
exigua sustentatae starent, donec impellerentur; delituerunt deinde ad extremas
ipsi ingressoque silvam hoste per proximas ulteriores impulerunt. Eo modo
propagata pariter supra Romanos ruina magnam manum eliserunt.
1 L. Caecilius
Metellus, quia usu navium, quibus elephantos transportaret, deficiebatur,
iunxit dolia constravitque tabulatis ac super ea positos per Siculum fretum
transmisit.
2 Hannibal, cum in
praealti fluminis transitum elephantos non posset compellere nec navium aut
materiarum, quibus rates construerentur, copiam haberet, iussit ferocissimum
elephantum sub aure vulnerari et eum, qui vulnerasset, tranato statim flumine
procurrere. Elephantus exasperatus ad persequendum doloris sui auctorem
tranavit amnem et reliquis idem audendi fecit exemplum.
3 Carthaginiensium
duces instructuri classem, quia sparto deficiebantur, crinibus tonsarum
mulierum ad funes efficiendos usi sunt.
4 Idem Massilienses et
Rhodii fecerunt.
5 M. Antonius
a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit.
6 Spartaco copiisque
eius scuta ex vimine fuerunt, quae coriis tegebantur.
7 [Non alienus, ut
arbitror, hic locus est referendi factum Alexandri Macedonis illud nobile, qui
per deserta Africae itinera gravissima siti cum exercitu affectus oblatam sibi
a milite in galea aquam spectantibus universis effudit, utilior exemplo
temperantiae, quam si communicare potuisset.]
1 Coriolanus, cum
ignominiam damnationis suae bello ulcisceretur, populationem patriciorum
agrorum inhibuit, deustis vastatisque plebeiorum, ut discordiam moveret, qua
consensus Romanorum distringeretur.
2 Hannibal Fabium, cui
neque virtute neque artibus bellandi par erat, ut infamia distringeret, agris
eius abstinuit, ceteros populatus. Contra ille, ne suspecta civibus fides
esset, magnitudine animi effecit, publicatis possessionibus suis.
3 Fabius Maximus quinto
consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etruscorum, Samnitium adversus populum
Romanum exercitus coissent, contra quos et ipse trans Appenninum in Sentinate
castra communiebat, scripsit Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant,
copias ad Clusium moverent. quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique
deverterunt; relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius adgressi
vicerunt.
4 M'. Curius
adversus Sabinos, qui ingenti exercitu conscripto relictis finibus suis nostros
occupaverant, occultis itineribus manum misit, quae desolatos agros eorum
vicosque per diversa incenderunt. Sabini ad arcendam domesticam vastitatem
recesserunt; Curio contigit et vacuos infestare hostium fines et exercitum sine
proelio avertere sparsumque caedere.
5 T. Didius,
paucitate suorum diffidens, cum in adventum earum legionum, quas exspectabat,
traheret bellum et occurrere eis hostem comperisset, contione advocata aptari
iussit milites ad pugnam ac de industria neglegentius custodiri captivos.
Ex quibus pauci, qui profugerant, nuntiaverunt suis pugnam imminere; et illi,
ne sub exspectatione proelii diducerent viris, omiserunt occurrere eis, quibus
insidiabantur; legiones tutissime nullo excipiente ad Didium pervenerunt.
6 Bello Punico quaedam
civitates, quae a Romanis deficere ad Poenos destinaverant, cum obsides
dedissent, quos recipere, antequam desciscerent, studebant, simulaverunt
seditionem inter finitimos ortam, quam Romanorum legati dirimere deberent,
missosque eos velut contraria pignora retinuerunt nec ante reddiderunt, quam
ipsi reciperarent suos.
7 Legati Romanorum, cum
missi essent ad Antiochum regem, qui secum Hannibalem victis iam
Carthaginiensibus habebat consiliumque eius adversus Romanos instruebat,
crebris cum Hannibale colloquiis effecerunt, ut is regi fieret suspectus, cui
gratissimus alioquin et utilis erat propter calliditatem et peritiam bellandi.
8 Q. Metellus adversus
Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos eius corrupit, ut sibi proderent
regem; cum et alii venissent, idem fecit; eodem consilio usus est et adversus
tertios. Sed de captivitate Iugurthae res parum processit; vivum enim
tradi sibi volebat. Plurimum tamen consecutus est, nam cum interceptae fuissent
epistulae eius ad regios amicos scriptae, in omnis eos rex animadvertit
spoliatusque consiliis amicos postea parare non potuit.
9 C. Caesar, per
exceptum quendam aquatorem cum comperisset Afranium Petreiumque castra noctu
moturos, ut citra vexationem suorum hostilia impediret consilia, initio statim
noctis vasa conclamare milites et praeter adversariorum castra agi mulos cum
fremitu et sono iussit; continuere se, quos retentos volebat, arbitrati castra
Caesarem movere.
10 Scipio Africanus ad
excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali venientia Minucium Thermum
dimisit, ipse subventurus.
11 Dionysius, Syracusanorum
tyrannus, cum Afri ingenti multitudine traiecturi essent in Siciliam ad eum
oppugnandum, castella pluribus locis communiit custodibusque praecepit, ut ea
advenienti hosti dederent dimissique Syracusas occulte redirent. Afris necesse
fuit capta castella praesidio obtinere; quos Dionysius, redactos ad quam
voluerat paucitatem, paene iam par numero adgressus vicit, cum suos
contraxisset et adversarios sparsisset.
12 Agesilaus
Lacedaemonius, cum inferret bellum Tissaphernae, Cariam se petere simulavit,
quasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatu praevalentem pugnaturus.
Per hanc consilii ostentationem avocato in Cariam Tissapherne, ipse Lydiam, ubi
caput hostium regni erat, irrupit oppressisque, qui illic agebant, pecunia
regia potitus est.
1 Aulus Manlius consul,
cum comperisset coniurasse milites in hibernis Campaniae, ut iugulatis
hospitibus ipsi res invaderent eorum, rumorem sparsit, eodem loco hibernaturos;
atque ita dilato coniuratorum consilio Campaniam periculo liberavit et ex
occasione nocentes puniit.
2 L. Sulla, cum
legiones civium Romanorum perniciosa seditione furerent, consilio restituit sanitatem
efferatis. Propere enim annuntiari iussit, hostem adesse, et ad arma vocantium
clamorem tolli, signa canere. Discussa seditio est universis adversus hostem
consentientibus.
3 Cn. Pompeius,
trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum moveret, si solos evocasset
nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant, venire iussit. Ita et noxii
minore cum metu, quia non segregati ideoque non ex causa culpae videbantur
arcessiri, paruerunt et illi, quibus integra erat conscientia, custodiendis
quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga inquinarentur.
4 C. Caesar, cum
quaedam legiones eius seditionem movissent, adeo ut in perniciem quoque ducis
viderentur consurrecturae, dissimulato metu processit ad milites
postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit. Exauctoratos paenitentia
coegit satisfacere imperatori obsequentioresque in reliqua opera se dare.
1 Q. Sertorius,
quod experimento didicerat imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros
quoque inconsulte pugnam exposcentes doceret, adductis in conspectum duobus
equis, praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter
affectos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equo exili universam
caudam abrumpere, gracili autem valentiorem per singulos pilos vellere. Cumque
gracilis fecisset, quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda
sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum
cohortium per hoc vobis exemplum ostendi, milites; insuperabiles sunt universas
adgredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit."
2 Idem, cum videret
suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetque rupturos imperium, nisi
congrederentur, permisit turmae equitum ad lacessendos hostes ire laborantique
submisit alias et sic recepit omnes tutiusque et sine noxa ostendit, quis
exitus flagitatam pugnam mansisset. Obsequentissimis inde eis usus est.
3 Agesilaus
Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam posuisset multoque
maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos arcere a cupiditate
decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus pugnare iussum et ita
exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles. Quod Thebani pro metu
interpretati transierunt flumen et, cum facile depulissent praesidium, ceteros
insecuti avidius iniquitate locorum a paucioribus victi sunt.
4 Scorylo, dux Dacorum,
cum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanum neque tamen sibi temptandum
arbitraretur, quia externo bello posset concordia inter cives coalescere, duos
canes in conspectu popularium commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus
lupum ostendit, quem protinus canes omissa inter se ira adgressi sunt. Quo
exemplo prohibuit barbaros ab impetu Romanis profuturo.
1 M. Fabius et
Cn. Manlius consules adversus Etruscos propter seditiones detractante
proelium exercitu ultro simulaverunt cunctationem, donec milites probris
hostium coacti pugnam deposcerent iurarentque se ex ea victores redituros.
2 Fulvius Nobilior, cum
adversus Samnitium numerosum exercitum et successibus tumidum parvis copiis
necesse haberet decertare, simulavit unam legionem hostium corruptam a se
ad proditionem imperavitque ad eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et
centurionibus, quantum quisque numeratae pecuniae aut auri argentique haberet,
conferret, ut repraesentari merces proditoribus posset; se autem his qui
contulissent pollicitus est consummata victoria ampla insuper praemia daturum.
Quae persuasio Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara
victoria commisso statim bello parata est.
3 C. Caesar
adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suorum animis pro contione
dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum. Quo consecutus est,
ut decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio cogerentur et ceteri
pudore, ne penes alios gloria virtutis esset.
4 Q. Fabius, quia
egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae contumelia exasperaretur,
et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspectabat, misit legatos
Carthaginem de condicionibus pacis. Quas cum illi iniquitatis et
insolentiae plenas rettulissent, exercitus Romanorum ad pugnandum concitatus
est.
5 Agesilaus,
Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno, socia civitate, castra haberet
comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima rerum deponere intra
munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum suum pertinens
reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi pro omnibus suis
pugnandum.
6 Epaminondas dux
Thebanorum adversus Lacedaemonios dimicaturus, ut non solum viribus milites
sui, verum etiam affectibus adiuvarentur, pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis,
si victoria poterentur, omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eorum
et liberis in servitutem abductis Thebas diruere. Qua denuntiatione concitati
primo impetu Thebani Lacedaemonios expugnaverunt.
7 Leotychidas,
dux Lacedaemoniorum, classe pugnaturus eodem die, quo vicerant socii, quamvis
ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victoriam partium, quo constantiores
ad pugnam milites haberet.
8 Aulus Postumius
proelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie duorum in equis iuvenum
animos suorum erexit, Pollucem et Castorem adesse dicens, ac sic proelium
restituit.
9 Archidamus
Lacedaemonius adversus Arcades bellum gerens arma in castris statuit et circa
ea duci equos noctu clam imperavit. Quorum vestigia mane, tamquam Castor et
Pollux perequitassent, ostendens affuturos eosdem ipsis proeliantibus
persuasit.
10 Pericles, dux
Atheniensium, initurus proelium, cum animadvertisset lucum, ex quo utraque acies
conspici poterat, densissimae opacitatis, vastum alioquin et Diti patri sacrum,
ingentis illic staturae hominem, altissimis coturnis et veste purpurea et coma
venerabilem, in curru candidorum equorum sublimem constituit, qui dato signo
pugnae proveheretur et voce Periclem nomine appellans cohortaretur eum
diceretque deos Atheniensibus adesse. Quo paene ante coniectum teli hostes
terga verterunt.
11 L. Sulla, quo
paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi a diis futura
simulavit, postremo etiam in conspectu exercitus, priusquam in aciem descenderet,
signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustulerat, orabat petebatque,
promissam victoriam maturaret.
12 C. Marius sagam
quandam ex Syria habuit, a qua se dimicationum eventus praediscere
simulabat.
13 Q. Sertorius,
cum barbaro et rationis indocili milite uteretur, cervam candidam insignis formae
per Lusitaniam ducebat et ab ea se, quae agenda aut vitanda essent, praenoscere
asseverabat, ut barbari ad omnia tamquam divinitus imperata oboedirent.
[Hoc
genere strategematon non tantum ea parte utendum est, qua imperitos
existimabimus esse, apud quos his utemur, sed multo magis ea, qua talia erunt,
quae excogitabuntur, ut a diis monstrata credantur.]
14 Alexander Macedo
sacrificaturus inscripsit medicamento haruspicis manum, quam ille extis erat
suppositurus. Litterae significabant victoriam Alexandro dari. Quas cum iecur
calidum rapuisset et a rege militi esset ostensum, auxit animum tamquam
deo spondente victoriam.
15 Idem fecit Sudines
haruspex proelium Eumene cum Gallis commissuro.
16 Epaminondas Thebanus
adversus Lacedaemonios, fiduciam suorum religione adiuvandam ratus, arma, quae
ornamentis affixa in templis erant, nocte subtraxit persuasitque militibus deos
iter suum sequi, ut proeliantibus ipsis adessent.
17 Agesilaus Lacedaemonius,
cum quosdam Persarum cepisset, quorum habitus multum terroris praefert,
quotiens veste tegitur, nudatos militibus suis ostendit, ut alba corpora et
umbratica contemnerentur.
18 Gelo, Syracusarum
tyrannus, bello adversum Poenos suscepto, cum multos cepisset, infirmissimum
quemque praecipue ex auxiliaribus, qui nigerrimi erant, nudatum in conspectum
suorum produxit, ut persuaderet contemnendos.
19 Cyrus, rex Persarum,
ut concitaret animos popularium, tota die in excidenda silva quadam eos
fatigavit; deinde postridie praestitit eis liberalissimas epulas et
interrogavit, utro magis gauderent. Cumque ei praesentia probassent,
"atqui per haec", inquit, "ad illa perveniendum esOf; nam liberi
beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis", atque ita eos ad
cupiditatem proelii concitavit.
20 L. Sulla, quia
adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pirea pigrioribus ad proelium militibus
utebatur, opere eos fatigando compulit ad poscendum ultro pugnae signum.
21 Fabius Maximus
veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium erat, minus constanter
pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret proelium, iussit.
1 Scipio, ex Italia in
Africam transportato exercitu, cum egrediens nave prolapsus esset et ob hoc
attonitos milites cerneret, id quod trepidationem afferebat, constantia et
magnitudine animi in hortationem convertit et "plaudite", inquit,
"milites, Africam oppressi."
2 C. Caesar, cum
forte conscendens navem lapsus esset, "teneo te, terra mater",
inquit. Qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas a quibus
proficiscebatur terras videretur.
3 T. Sempronius
Gracchus consul, acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus
utrasque partis confudisset, exhortatione confirmavit suos et impulit,
consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit.
4 Sertorius, cum
equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta subito prodigio
apparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes
solerent hostili cruore respergi.
5
Epaminondas Thebanus
contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum infulae more dependens
ventus ablatum in sepulchrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat,
"nolite", inquit, "milites, trepidare; Lacedaemoniis
significatur interitus; sepulchra enim funeribus ornantur."
5 Idem, cum fax
de caelo nocte delapsa eos qui animadverterunt terruisset,
"lumen", inquit, "hoc numina ostendunt."
7 Idem, instante
adversus Lacedaemonios pugna, cum sedile in quo resederat succubuisset et id
vulgo pro tristi [exciperetur] significatione confusi milites interpretarentur,
"immo", inquit, "vetamur sedere."
8 C. Sulpicius
Gallus defectum lunae imminentem, ne pro ostento exciperent milites, praedixit
futurum, additis rationibus causisque defectionis.
9 Agathocles
Syracusanus adversus Poenos, simili eiusdem sideris deminutione quia sub diem pugnae
ut prodigio milites sui consternati erant, ratione qua id accideret exposita
docuit, quidquid illud foret, ad rerum naturam, non ad ipsorum propositum
pertinere.
10 Pericles, cum in
castra eius fulmen decidisset terruissetque milites, advocata contione
lapidibus in conspectu omnium collisis ignem excussit sedavitque
conturbationem, cum docuisset similiter nubium attritu excuti fulmen.
11 Timotheus Atheniensis
adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus gubernatori suo, qui
proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, quia ex remigibus
quendam sternutantem audierat, "miraris", inquit, "ex tot milibus
unum perfrixisse?"
12 Chabris Atheniensis classe
dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium
militibus, "nunc", inquit, "potissimum ineunda pugna est, cum
deorum maximus Iuppiter adesse numen suum classi nostrae ostendit."
EDITORA DA ESCOLA DE AGITADORES E
INSTRUTORES
“UNIVERSIDADE COMUNISTA
REVOLUCIONÁRIA J. M. SVERDLOV”
PARA A FORMAÇÃO, ORGANIZAÇÃO E
DIREÇÃO MARXISTA-REVOLUCIONÁRIA
DO PROLETARIADO E SEUS ALIADOS
OPRIMIDOS
MOSCOU - SÃO PAULO - MUNIQUE –
PARIS
[1] Cf. FRONTINUS, SEXTUS IULIUS. Strategemata (Estratagemas), por volta de 98 d.C., in : Gundermann, Edição Teubner, 1887.