PRODUÇÕES LITERÁRIAS DEDICADAS À FORMAÇÃO
DE REVOLUCIONÁRIOS MARXISTAS QUE ATUAM NO DOMÍNIO DO
DIREITO, DO ESTADO E DA JUSTIÇA DE CLASSE
RENOMADÍSSIMOS
OPORTUNISTAS E REFORMISTAS,
PSEUDO-MARXISTAS E
REVISIONISTAS DO SOCIALISMO CIENTÍFICO
NO INTERIOR OU NAS
PROXIMIDADES DAS FILEIRAS DO MOVIMENTO PROLETÁRIO REVOLUCIONÁRIO
Immanuel Kant, Pai do
Socialismo Individualista
JEAN JAURÈS[1]
Concepção e
Organização Portau Schmidt von
Köln
Compilação e
Tradução Emil Asturig von München
Julho de 2008
Para Palestras e
Cursos sobre o Tema em Destaque
Contatar emilvonmuenchen@web.de
Voltar ao Índice
Geral
http://www.scientific-socialism.de/ORPRCapa.htm
Philosophi autem germanici, ut Kant, Fichte, qui in
fine octavi decimi saeculi vixerunt et scripserunt
duas tanquarn contrarias civitalis ideas conciliare coacti sunt, quarum una a
gallica philosophia, altera ab ipsa borussiana monarchia manabat.
Galli enim fere omnes, in illo saeculo, singuli
cujusque hominis jura et libertatem adversus civitatis
vim et tyrannidem extollebant et defendebant.
Nulla erat legitima et aequa
societas nisi quae libera « individui » cujusque voluntate informabatur, et in
qua haec individui cujusque libertas, vel post « pactum sociale » integra et
intacta perrnanebat. Revolutio gallica civem quemque, hominem quemque in suam et pro-priam libertatem redintegrare voluit.
Scio equidem, vel apud Jean-Jacques Rousseau,
liberarum voluntaturn consensu libero novum civilem statum institui u qui
maximum habet vigorem et quasi robur.
Sed robur suum civitas non in se reperit, sed a
liberis voluntatibus quae in unum convenerunt et
tanquam partem potestatis suae originariae societati transfuderunt et
delegarunt.
Nec si
Gallorum historiam percurras, istam adversus civitatem suspicionem miraberis.
In Gallia enim ab origine, Civitas et
monarchia fundamentum quasi mysticum habuere.
Cum regum gallorum recentissima familia instituta est,
et Capetorum primus solium ascendit, plena erat et intacta religionis christianae
auctoritas : omniurn hominum et intellectus ad
Ecclesiam, et spes ad coelum vertebatur : omnes fere supernaturalibus integra
fide adhaerebant.
Unde reges tanquam Dei legati apparebant et instrumenta.
A Deo regnurn acceperant et
potentiam: pro Deo eam exercere debebant.
Et cum a coelo magnam et prope divinam auctoritatem
mutuarentur et sibi derivarent reges, magnis in terra erga humiles et tenues
officiis affectus hominum et venerationem sibi conquirebant.
Unde haec erga pium Ludovicum nonum regem justumque simul
quasi devotio.
Unde, vel in septimo decimo saeculo, cum jam absolutae
monarchiae onus gravius populo videri inciperet nee Ludovici magni splendens
gloria plebis miseriam satis dissimularet, episcopus Bossuet regem tanquam
ipsum in terra Deum definiebat.
Sed interdum, et jam a quinto
decimo saeculo, fundamentum monarchiae mysticum novis hominum ideis
subrodebatur.
Primum litterae latinae graecaeque resurgebant, et antiquitas ipsa e longo quasi somno excitabatur.
Antiquilas autem, cum et
ratione explicare mundum, et in libertate fundare civitates voluerit, liberiore
tanquam et humaniore spiritu supernaturalia dissipabat, ceu alacri vento nubes.
Deinde Reforrnatio, ipsam Ecclesiam disquatiens, eodem
ictu juris divini monarchiam subvertebat quae Ecclesiae annitebatur.
Et cum
omnis christianus Deo tarn prope accedit quam aut sacerdos aut rex, imo propius
si Dei voluntati inservit, nullum supererat in aequali christianorurn societate
quasi regium culmen in quo potius Dei majestas consideret.
Denique, cum octavi decimi gailica philosophia omnia
dissecare et introspicere et aut ad elementa sua aut
ad originem revocare susceperit, cum ipse Christus in humanam mediocritatem
palluit et evanuit, mysticum et monarchiae et civitatis fundamentum tanquam a
radice avulsum est.
Et
quia ipsa civitas, et ipsa monarchia abolitis superstitionibus immixtae
videbantur, ipsa quoqiie monarchia in superstitionem evanescebat.
Et simul, monarchia quae quondam adversus nobilium et
violentiam et rapinas humiles et tenues protegebat, eosdem nunc omnimodo
opprimebat et conculcabat ut et cupiditates suas et libidines impleret: ita ut
minores nobilitatis raptores et tyrannos ad hoc tantum extinxisse videretur ut
ipsa solus raptor et immensus, solus tyrannus et immensus extaret.
Sic absoluta monarchia et
rationi simul et libertati et commodis civium offendebat.
Unde libertatem praesertim individui cujusque civis et jura adversus et monarchiam et civitalem quae una cum
monarchia confundebatur vindicabant philosophi: et hoc sibi utique proponebant
ut vincula quae civi cuique et homini civitas injecerat solverent.
In Germania contra monarchia extiterat quae recens
origine, novis temporibus et novo hominum tanquarn
intellectui accommodabatur. Borussiae elector rex factus erat in primis
octavidecimi saeculi annis; nec Borussiae reges
poterant, ut Galliae, perpetuam quasi saeculorum auctoritatem invocare et in
antiqua originum obscuritate mysticam sibi fingere potentiam et supernaturalem.
Rex Borussiae erat rex novus, quomodo dicitur homo
novus; et cum Reformatus erat, non divinam sibi virtutem
ab Ecclesia poterat derivare; et novus erat rex, et plane laicus.
Fredericus secundus satis philosophus erat ut se novum
regem esse non modo fateretur sed gloriaretur.
Saepe in libris suis homines
novos extollit nec ullam esse dicit inter homines differentiam quam et ingenii
et virtutis.
Et
cum omnes Europae temporis sui regias aulas descripsit, et reges aut vanos et
arrogantes, aut a sacerdotibus et monachis tanquam suffocatos « relinquamus,
ait, omnes istos histriones et scurras aut purpura vestitos, aut mitram
gerentes. »
Quod ergo
fundamentum, quem titulum juris nova Borussiae monarchia habere potest?
Unum, si ad publica commoda confert et
dispersas disseminatasque civium vires colligit et coagit.
In eo inest civitatis jus (le
droit de l’Etat) quod ex pluribus voluntatibus imbecillis unam facit et
robustam voluntatem: in eo inest monarchiae jus quod cum civitate una rex unus
confunditur; anarchia est quam maxime detestatur et spernit Fredericus.
Illa autem anarchia etiam sub nomine monarchiae
reperitur cum rex, ut in Gallia Ludovicus quindecimus non ipse per se gubernat,
nec omnes suos ministros in unum concilium directorium
colligit, et quisque ministrorum suos affectus proprios sequitur et temere
fortuiteque eligitur non operae suae aptus ut advocatus ille qui res militares
gerit. Conciones quoque et concilia legatorum qui
voluntatem civium repraesentant aut repraesentare videntur, nihil nisi anarchia
sunt et imbecillitas et cornoedia.
Quid Germaniae
proflciunt suae diaetae?
Legati
loquuntur quidem, sed nihil agunt, «tanquam Canes ad luriam latrantes. »
In Gallia abhinc anno 1614 nulla erant totius gentis
concilia convocata et cum interdum regia dominatio et
aulae luxus et male sana pecuniae publicae administratio usque ad scandalum
crevisset, gallica gens sperabat, res non in integrum restitui posse nec
libertatem excitari non nisi convocatis totius populi legatis.
Inde haec in Gallia « parlamentarismi » tanquam
veneratio: in Germania contra, in innumeras civitates et
parcellas externorum regum arbitrio dissecta, quid aliud diaetae repraesentabant
quam et istam divisionem et anarchiam et communis patriae derisionem?
Non igitur a disseminata et
dissecta natione salus sperabatur, sed a monarchia quae in unum constituta
unitati suae caetera adscriberet. Haec Gallicae mentis et
germanicae de civitate contrarietas in excellenti libro plane apparet quem
Mirabeau de Borussiana monarchia scripsit et uno anno ante Gallicam
Revolutionem in publicum tradidit.
Sub Frederico rege civitas in res omnes tam
oeconomicas quam politicas sese intromittebat: ipse rex magnus erat terrarum
possessor, et illius domania per locatores administrabantur qui ea in sex annos conducebant
: ita prima
agrarii collectivismi tanquam
imago praefigurabatur.
Et rex certos colendi et arandi et serendi modos aliis
possessoribus non modo proponebat sed saepe imponebat; nec ulli presbytero
terras et beneflcia conferebat quin polliceretur se ad regium modum
culturum esse.
Item ipsa
civitas industrias plures gerebat, metalla administrabat, lanam texebat ut in
magno aediflcio quod Lagerhaus vocabatur.
Cum privata civium industria prospere evadebat, in publicam
statim a rege convertebatur, et ut Mirabeau ait, « les
entrepreneurs devenaient des employés. »
Item plurima commercia ut granorum, piscium, linei per
rnonopolas societatibus concessos gerebantur quarum lucri rex, id est, civitas erat particeps.
Sic ut agrarii, ita et industrialis collectivismi primam Fredericus
üneam figurabat.
Mirabeau contra qui ut politicam ita
oeconomicam libertatem sectatur, civitatem Borussianam longe ultra flnes
legitimos excedere contendit: duo tantum officia civitas habet, et cives contra
vim externam defendendi, et intus justitiam et securitatem tuendi.
Quod ad agriculturam, commercium, industriam, imo
civium educationem attinet hoc civis cujusque est,
non civitatis.
Nam civis quisque quid ad sua commoda referat melius
noscit quam civitas quae omnia confuse et conglobatim
e longinquo videt et gubernat. Civitas cum propria cujusque commoda fovere
conatur, opprimit et suflocat ut si Hercules, cum
immani brachio e flore granum pulveris excutere velit.
Cum autem illa libertatis et oeconomicae et
politicae aura in primis
saltem revolutionis gallicae annis spiraverit et auram illam
Germania philosophi Kant, Fichte, pleno quasi pectore assumpserint, et contrariam
civitatis ideam praeclarus ille Fredericus exemplo suo proposuerit, philosophi
germanici et libertatem civium et una civitatis jus amplexi sunt et conciliare
conati.
Kant primum
individuam cujusque libertatem quasi juris fundamentum ponerevidetur.
Omnis homo liber est quia
officium implere debet, et legi morali imperanti obedire: qui debet, et potest.
Unde omnis homo libertate sua omni homini aequalis est : et cum quisque, et libertate et officio, sit persona,
non res, nullus homo alio homine tanquam re uti potest : non instrumentum homo,
sed sibi ipsi finis est.
Ergo etiam in civili societate, id tantum erit juri et aequo consentaneum, quod cujusque libertatem integram
relinquet.
At cum plures homines in societatem quamdam
conveniunt, non omnibus omnia facere licet: omnium libertati modus quidam
imponendus est, sed nihil aliud libertatem unius civis
coarctare potest quam aliorum civium aequa libertas. « Ergo ea actio recta est quae libertatem cujuscumque cum libertate cujuscumque
secundum universalem normam una subsistere patitur. »
Haec est jaris origo vel potius
essentia.
Quod ad jus publicum attinet et
ad jus civitatis (Staatsrecht) nulla lex nulli imponi potest nisi ipse
assenserit. Totus populus de toto populo statuens solus legem
facit justam. « Pactum est sociale, » et «
originarius contractus » e quo manant legitimae leges.
Ideo, quum respublica is sit gubernandi modus qui
perpetuo cives omnes, ad legem per legatos faciendam appellet, ea plenum est et perfectum jus. In ea « contractus primitivus » et
pactum sociale maximum habet et robur et effectum : In ea « status naturae »
absolute abolitus est et eradicatus : per eam solum gentes poterunt, ut cives,
e statu naturae egredi in quo sunt adhuc, vel etiam cum inter se pacem habent,
quia nulla est ab omnibus accepta hujus pacis et norma et sanction.
Quum omnes gentes ad reipublicae formam pervenient et hae republicae, inter se foedere quodam perpetuo
devincientur, turn modo pax universa splendebit.
Diceres, quum haec legis et
meditaris, philosophum esse gallicum Kant, et Revolutionis spiritu plenum et
soli fldentem libertati.
Sed rursus
civitatis idea apparet quae gallicae philosophiae valde repugnat.
Contractus,
quo civitas instituitur, ratione quidem existit, sed non in tem-pore.
Qui contractui primitivo, de quo Rousseau locutus est, irrident, quasi Rousseau dixisset tempus fuisse quo
homines statum naturae deserentes pactum sociale inter se deliberarunt et
concluderunt,
errant.
Contractus est civitatis
rationalis origo, non historica.
Nullus homo
enim partem naturalis suae libertatis alienare potuit, nisi tacito quasi
assensu.
Sed ex hoc sequitur omnes, quae sunt, potestates, eo ipso quod sunt, secreto contractus fundamento niti.
Cum Galli libenter jus et
factum opponunt, et facta, res, secundum perfectum jus, vel violentis
mutationibus, informare conantur, Kant in ipso facto, quia est factum, quamdam
juris formam recogrioscit.
Nulla est in terra potestas,
quaecumque sit, quae a populo tanquam a fonte non oriatur: et ideo omnis
potestas, quaecumque sit, quodammodo legitima est.
Cum posthac Hegel dicet: quodcumque reale est, rationale est, et quodcumque rationale est, et reale,
non tam ab illo generoso Kant et nobili dissentit, quam primo aspectu videtur.
Itaque rebellio contra, quae sunt, potestates, semper et ubique scelus est.
Cum e populo, id est,
legislatoria potestate rectoria potestas, vel in physica, vel in morali persona,
quodam modo nata sit, haec rectoria potestas ipse est populus: cum itaque
populus contra eam insurgit, semetipsum, horrenda contradictione, oppugnat et destruit:
in omni rebellione suimet ipsius homicida est.
Cum populi, regem suum ut Carolum, ut Ludovicum , occidunt, sacro quodam tremore afficitur
intellectus, quasi scelere contra ipsam rerum-naturam.
Talia scelera hoc uno modo explicari possunt : homines tumultuarii timent ne ipso rege, nisi
pereat, suppliciis olim tradantur.
Et
minus fremeret et horreret conscientia si regem sine ullo judicio, scelerati illi
quasi canem occidissent.
Sed quod tribunal instituerunt in quo populus regem,
id est voluntas populi voluntatem populi judicaret,
hoc vere est portentosum: hic est et sceleris et contradictionis abyssus qui
semper introspicientibus immensior et immanior videtur.
Quam ergo majestatem ipsi civitati, ut civitati, et quod robur Kant dederit, satis ex istis videre licet.
Non est summa et quasi
collectio individuarum voluntatum, sed interna quaedam et rationalis populi
voluntas quae plus etiam pollet et excellit quam omnes civium singulorum vel
additae voluntates.
Et
ridiculum est tanquam frena et praecautiones adversus rectoriam potestatem
quaerere.
Nam populus
non potest in duas scindi supremas dominationes, quarum una alteram coerceat.
Una est et unica populi voluntas :
Caeterum, si rex voluerit, omnia opposita transcendet obstacula : et legati,
qui regi coercendo praepositi erunt, cum omnia commoda ab rege expectaturi
sint, et pro ipsis et pro cognatis, honores, emolumenta, servi erunt aulici,
non custodes.
Nec
rectoria potestas, quaecumque sit, a semet ipsa jus suum accepit, sed ab ipsa
civitate; quae ducit originem a populo rationaliter, non his-torice, nec populo
subjicitur.
Etiam civitas
fundationibus quae aut pauperibus levandis aut orationibus dicendis institutae
sunt non devincitur in aeternum.
Nulla enim
fundatio sine consensu tacito civitatis institui potuit.
Cum autem civitas
existimat aut eum res intelligendi modum, a quo fundatio derivabatur, obsoletum
esse, aut idem propositurn melius alio more effici posse, fundationes potest
aut subvertere aut alias diducere. Cum sit,
secundum Kant, ea potentia et id jus civitatis, non
opus est illum socialismo expresse consensisse: certo socialismum fovit.
Nam si civitas existimat conditiones et modos quibus ad hunc diem divitiae acquisitae sunt jamjam
novo hominum intellectui aut rerum statui discrepare non magis divitiae
perpetuae erunt quam fundationes.
Nec civitas
possessores spoliabit sed quae dedit in tempus, vindicabit rursus.
Quod vero proprie spectat ad possessionum et divitiarum distributionem, modo longius a socialismo,
modo propius Kant stare videtur.
Dicit et libertatem
(Freiheit) et aequalitatem politicam et humanam (Gleichheit) posse subsistere
sine oeconomica possessionum aequalite. Si homo quidam qui possidet nihil,
nulla lege prohibetur quin acquirat et possideat,
absoluta est inter omnes aequalitas.
Socialismus contra
declarat pauperrimos si non lege civitatis, rerum quidem ipsarum lege prohiberi
quin ad certam possessionem, vel durissimo labore, perveniant.
In eo Kant a socialismo
dissentire videtur.
Imo, quam primum Revolulionis legislatores
distinctionem decreverunt, activorurn civium et
passivoram, Kant accipit et renovat.
Qui non habet Selbstständigkeit, id est
sibi sufflcientiam, qui ex se subsistere non potest et ex alio homine opus suum
et vitam suam accipit, is non habet jus suffragii.
Nec in
hoc ipso aequalitas laedetur si lex non ab omnibus facta pro omnibus est eadem
facta, et nullum pauperi opponitur obstaculum quin sibi ipsi olim sufficere
possit.
Sed haec ipsa passivorum et
activorum civium distinctio, quanquam nobis aequalitati contraria videatur, quoddammodo
philosophice socialismo consentanea est.
Is enim profitetur et
politicam et philosophicam aequalitatem nil nisi derisionem esse nisi quaedam
bonorum sufficientia omnibus civibus suppetat, ac pauperiores cives, etiamsi
jus suffragii habeant, passivos tamen esse cum illorum vita ab aliena voluntate
pendeat.
Kant autem docet illum modo vere civem esse qui et libertatem et aequalitatem et sibi sufficientiam habet;
ita ut non ut apud nos: Libertas, aequalitas, fraternitas, sed Libertas,
aequalitas, Possessio, civitati inscribi debeat.
Cum autem non plane cives sint qui quotidie mercenarii
sunt et nec fundum terrae habent nec propriam et suam industriam, cum autem
hodie innumeri operarii ex aliena voluntate pendeant, si voles omnibus istis
hominibus civitatis rursus aperire portas, illos in participationem bonorum et
sibi sufficientiam quodammodo vocabis : hoc est autem socialismus.
Caeterum ipsa possessio, secundum Kant, non ex
individua et propria singuli cujusque hominis voluntate
procedit.
Singulus homo potest, sine aliis, partem terrae occupare ; sed occupatio non est possessio : aut signum est
possessionis aut physica conditio, sed
non possessio.
Quomodo enim
singulus homo rem quamdam possidere possit?
Nullum est inter hominem et
rem juris vinculum: nullum est igitur in rem jus hominis. «
Et si homo solus in terra esset, terram habitaret, non possideret. »
Nec
quod res labore suo informavit homo, ideo eas legitime possidet: nam quis illi
rei substantiam concessit ut in ea operaretur?
Nullum est jus nisi inter
homines et quemadmodum contractus originarius civitatis fundamentum est, ita
contractus originarius possessionis fundamentum est.
Cum omnibus hominibus
terrae habitaculum assignatum est, et homines sine terra vivere nequeunt, communio
est terrae inter omnes homines originaria.
Nec ea
intelligenda est « primaeva communio » quam poetae celebrarunt, nam ea in
tempore fuit: ea est factum, non idea.
Non de communione terrae historica et
temporali, sed rationali, agitur, non de primaeva, sed de originaria.
Possessio igitur ex eo tantum
nascitur et procedit quod omnes homines suum jus in partem quamdam terrae
singulo cuidam homini concedunt, eo pacto quod ille rursus suum jus in caetera
relinquet.
Ita et occupatio et applicatus fundo terrae labor
conditio erit secundum quam omnes
homines cujusque jus et possessionem constituent, sed ipsum possessionis jus,
ut civitas ipsa, est pactum sociale.
Quam procul nempe sumus ab illa vulgari oeconomica
doctrina quae possessionem tanquam jus singuli cujusque hominis ab operibus
cujusque derivat: et si nulla possessio est nisi
sociali et primitivo pacto, nonne jus habebit civitas, in qua pactum sociale
perpetue vivit ac renovatur, conditiones possessionis in novos modos mutandi?
Ita,
secundum Kant, civitatis rector supremum habet fundorum terrae dominium
(obereingethümer des Bodens): dominus est territorii, non quod ipse privatam in
terram habeat possessionem, sed quia ipse lex est et pactum quo divisio et
distributio terrae regitur.
Itidem, cum omnis homo non primaevam et jamdiu
extinctam terrae, id est omnium divitiarum conditionis et fontis, sed
rationalem, originariam ideoque aeternam habet communionem , nonne omnis homo
eam rationalem terrae et divitiarum communionem et extratemporalem in realem et
historicam et praesentem convertere conabitur?
Kant igitur quamquam in libertate totum quasi hominem
posuerit et politice socialismo repugnaverit,
philosophice tamen sua et civitatis et possessionis idea socialismo consentit.
Nec
hoc miraberis, si non oblitus es eum libertatem cujusque hominis non tanquam
temerarium arbitrium, sed tanquam ipsam rationem et officium ipsum definire.
Quemadmodum intima cujusque hominis libertas nonnisi
officio et ratione constituta est, et ipsa libertas non a libertatis norma distinguitur,
ita jus et politicum et possessionis cujusque civis non ab ipsa civitate et
sociali pacto, quod norma communis est, secernitur. «Individualismus » igitur et socialismus non tanquam contraria opponuntur, sed una,
conciliantur.
EDITORA DA ESCOLA DE AGITADORES E INSTRUTORES
“UNIVERSIDADE COMUNISTA REVOLUCIONÁRIA J. M. SVERDLOV”
PARA A FORMAÇÃO, ORGANIZAÇÃO E DIREÇÃO
MARXISTA-REVOLUCIONÁRIA
DO PROLETARIADO E SEUS ALIADOS OPRIMIDOS
MOSCOU - SÃO PAULO - MUNIQUE – PARIS
[1] Cf. JAURÈS, JEAN. De Primis
Socialismi Germanici Lineamentis Apud Lutherum, Kant, Fichte et Hegel, Thesim
Facultati Litterarum Parisiensi, em particular : De Civitate apud Kant et
Fichte (Sobre o Estado em Kant e Fichte), Tolosae : Ex Typis A. Chauvin et
Fils, 1891, pp. 27 e s.