PRODUÇÕES LITERÁRIAS DEDICADAS À FORMAÇÃO
DE REVOLUCIONÁRIOS MARXISTAS QUE ATUAM NO DOMÍNIO DO
DIREITO, DO ESTADO E DA JUSTIÇA DE CLASSE
RENOMADÍSSIMOS
OPORTUNISTAS E REFORMISTAS,
PSEUDO-MARXISTAS E
REVISIONISTAS DO SOCIALISMO CIENTÍFICO
NO INTERIOR OU NAS
PROXIMIDADES DAS FILEIRAS DO MOVIMENTO PROLETÁRIO REVOLUCIONÁRIO
Kant e Fichte, Corifeus do
Socialismo Alemão
JEAN JAURÈS[1]
Concepção e
Organização Portau Schmidt von
Köln
Compilação e
Tradução Emil Asturig von München
Julho de 2008
Para Palestras e
Cursos sobre o Tema em Destaque
Contatar emilvonmuenchen@web.de
Voltar ao Índice
Geral
http://www.scientific-socialism.de/ORPRCapa.htm
Fichte mihi videtur quasi ipsius Kant grandis imago, et,
ut ita dicam, extensior umbra.
Nam quod in Kant « individualismus » est, in Fichte «
anarchismus » vocari potest; et quod in Kant «socialismus vel potius socialismi
semen» vocari potest, in Fichte « collectivismus » est explicitus.
Et cum Kant individualismum modo et socialismum
conciliaverit, Fichte anarchismum et collectivismum conciliat.
Ipsis tanquam gallicae Revolutionis affectibus Fichte
commovetur.
Non ille, ut Kant, adversus potestates, quae sunt,
rebellionem condemnat: sed contra librum scribit ut Gallicam Revolutionem hoc
rebellionis crimine solvat.
Nulla legitima potestas est sine contractu originario;
contractus autem nullum hominem nulli homini tradere potest; ergo cum sint
gubernandi et regendi modi quae hominem homini tradunt, destruendi sunt.
Nec ulla in perpetuum concedi possunt privilegia, et si
olim quaedam peculiaria jura nobilitati donata sunt, non is contractus valet
ultra ipsorum contractantiurn voluntatem nec in posteros ut vinculum injici
potest.
Historiam Fichte paene contemnit : ea non, ut saepe
dicitur, magistra est vitae : Nam quid sit aut fuerit docet, non quid esse
debeat.
Si historiam populi consultarent et sequerentur, factis
et rebus inservirent, non rationi obedirent.
In hoc de historia judicio Fichte cum Gallicis magis quam
germanicis philosophis consentit.
Non modo non vivendi normam historia praecipere potest,
sed ne utilia quidem dare consilia; nam cum aut populus aut homo quid facere
debeat e ratione bene noscit satis est hoc illum quocumque modo facere si
tantum justitiam non laedit.
Ceterum novi sunt ac paene inatiditi rerum nec ullam e
praeteritis ad praesentia experientiam; applicare possumus.
Unum est lumen, ratio scilicet et conscienlia quod et
quid faciendum et quo modo faciendam sine defecta semper illustret.
Ad hoc modo proficit historia quod nobis monstrat ad quem
et virtutis et generosilatis gradum et tanquam apicem animus hominum pervenire
possit.
Et nobis humanam gentem non in quotidiana mediocritate,
sed tanquam « in festorum dierum vestitu » ostendit.
Nullo ergo aut officii aut historiae vinculo homo erga
civitatem devincitur, nisi ipse pepigerit, et in pactum sociale intraverit.
Imo potest quisque homo aut erga nullam civitatem
semetipse devincire et in propria sua libertate permanere aut saltem novo cum
aliis hominibus foedere novas instituere civitates.
Non a territorio in quo natus est homo legem accipit et
tot in civitate civitates erunt quot erunt diversa hominum inter se pacta.
Ita civis quisque suam civitatem libere eliget aut etiam
ipse condet.
Haec est mera et absoluta anarchia.
Sed Fichte contendit omnes istas diversas civitates in
eodem territorio una subsistere posse sine turbatione: Nam et hodie sub specie
unius civitatis et societalis plures sunt civitates et societates.
Quid est nobilitas cum privilegiis suis et jure suo
proprio nisi distincta et separata in civitate civitas?
Et in civitatibus militaribus quid, est « militarismus
ille » cum perpetua mina supercilii et oris arrogantia et sonanti gladio et
contra «burgenses» audacia et derisione nisi detestanda civitas, aut potius
castellum in civitate?
Quid etiam isti inter se foederati et compacti judei qui
sanguine, religione, quaestu, communi erga ceteros odio ab aliis hominibus tanquam
ab hostibus separantur et omnem ad se et negotiorum et divitiarum succum
trahunt, et sub pecuniae lege et imperio omnium liberorum hominum cervicem
demittunt, nisi externa et infensa in civitate civitas?
Haec est mala et injusta anarchia cum istarum civitatum
unaquaeque alias aut opprimit aut spoliat.
Sed si quaeque civitas libertatem plenam cujusque hominis
pro fundamento haberet, omnium libertas, in quacumque civitate sint, inviolata
esset et plures sine plaga et offensu, in eodem territorio, civitates, id est,
libera hominum foedera subsisterent.
Cum ita Fichte singuli hominis libertatem et jus usque ad
ipsam anarchiam protulerit, rursus tamen, in civitate semel constituta, socialismus
quidam firmior et strictior apparet.
Nam Fichte non oeconomicam a politica dividit et cum
nullam esse veram agendi libertatem sine quadam possessione contendit, eadem
civitas quae cujusque civis libertatem tuetur et cuique civi certam possessionem
deflnire debet et tueri.
Et cum civitas certam cuique possessionem reservare
nequeat nisi omnium civium et operam et commercium quodam modo regat et
ministret, ab ipso sociali pacto et ipsa singuli cujusque tuenda libertate
socialismus, vel etiam collectivismus necesse est oriatur.
EDITORA DA ESCOLA DE AGITADORES E INSTRUTORES
“UNIVERSIDADE COMUNISTA REVOLUCIONÁRIA J. M. SVERDLOV”
PARA A FORMAÇÃO, ORGANIZAÇÃO E DIREÇÃO
MARXISTA-REVOLUCIONÁRIA
DO PROLETARIADO E SEUS ALIADOS OPRIMIDOS
MOSCOU - SÃO PAULO - MUNIQUE – PARIS
[1] Cf. JAURÈS, JEAN. De Primis
Socialismi Germanici Lineamentis Apud Lutherum, Kant, Fichte et Hegel, Thesim
Facultati Litterarum Parisiensi, em particular : De Civitate apud Kant et
Fichte (Sobre o Estado em Kant e Fichte), Tolosae : Ex Typis A. Chauvin et
Fils, 1891, pp. 40 e s.