PRODUÇÕES LITERÁRIAS DEDICADAS À FORMAÇÃO
DE REVOLUCIONÁRIOS MARXISTAS QUE ATUAM NO DOMÍNIO DO
DIREITO, DO ESTADO E DA JUSTIÇA DE CLASSE
KARL MARX E FRIEDRICH
ENGELS SOBRE O DIREITO E O ESTADO, OS JURISTAS E A JUSTIÇA
An Principatus Augusti Merito
Inter Feliciores
Reipublicae Romanae
Aetates Numeretur?
KARL MARX[1]
Concepção e
Organização, Compilação e Tradução
Emil Asturig von
München, Novembro de 2004
Para Palestras,
Cursos e Publicações sobre o Tema em Destaque
Contatar emilvonmuenchen@web.de
Voltar ao Índice
Geral
http://www.scientific-socialism.de/KMFEDireitoCapa.htm
Clique aqui para ver a
tradução em Língua Lusitana
Quaerenti,
qualis Augusti aetas fuerit, plura occurrunt, ex quibus de ea judicari
potest.
Primum
comparatio cum aliis Romanae historiae aetatibus, nam, si ostenderis, aetatibus
prioribus, quas felices appellant, similem fuisse Augusti aetatem, illis
vero, quas aequalium et recentium judicium, versis et mutatis moribus in
pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male
gestis, dissimilem, de ea ex aliis conjecturam facere potes.
Tum
quaerendum est, quae veteres de ea ipsi dixerint, quid externae gentes de imperio
habuerint, an id veriti sint aut contemserint, denique vero quales artes
letteraeque fuerint.
Ne
vero longius sim, quam necesse, pulcherrimam aetatem ante Augustum, quam morum
simplicitas, virtutis studia, magistratuum plebisque integritas felicem
fecerunt, aetas, qua Italia inferior subigebatur, illamque Neronis, qua nulla
miserior, cum Augusti aetate comparabo.
Nullo
tempore magis a studiis optimarum artium Romani abhorruere, quam aetate ante bella
punica, eruditione minime aestimata, cum in agriculturam summi illarum
aetatum homines praecipue studium operamque collocarent, eloquentia supervacua,
cum paucis verbis de rebus agendis dicerent neque orationis elegantiam, sed
sententiarum vim peterent, historia vero eloquentiae non egente, cum res gestas
tantum referret solumque in Annalium confectione consisteret.
Tota
vero aetas patrum plebisque lite impleta, nam ab expulsis regibus usque ad primum
bellum punicum de utriusque jure certatur et magna historiae pars leges
tantum referet, quas tribuni aut consules, magna utrimque cum contentione,
fecere.
Quid
eo tempore laudandum sit, iam diximus.
Neronis aetatem si describere volumus, non multa verba opus sunt, nam, optimis
occisis civibus, turpi regnante arbitrio, legibus violatis, urbe cremata,
ducibus cum vererentur, ne res bene gestae suspicionem excitarent neque quid ad
magna facta eos commoveret, pace potius quam bello gloriam quaerentibus, quis
interrogabit, qualis illa aetas fuerit ?
Quin Augusti
aetas huic dissimilis sit, nemo dubitare potest, nam ejus imperium clementia insigne
est, cum Romani, quamvis omnis libertas, omnis etiam libertatis species
evanuerat, iussis principis instituta legesque mutare valentibus
omnibusque honoribus, quos prius tribuni plebis, censores, consules habuerant,
tum ab uno viro occupatis, tamen putarent, se regnare, imperatorem tantum aliud
nomen dignitatibus, quas prius tribuni aut consules tenuissent, neque libertatem
sibi dereptam viderent.
Hoc
vero magnum clementiae argumentum, si cives dubitare possunt, quis princeps
sit, an ipsi regnent, an regnentur.
Bello
vero Romani nunquam feliciores, nam Parthi subjecti, Cantabri
victi, Rhaeti et Vindelicii prostrati sunt.
Germani vero, summi Romanis hostes, quos Caesar frusta pugnasset, singulis
quidem proeliis et proditione et insidiis et virtute silvisque Romanos
superarunt.
Sed
omnino et Romana civitate, quam singulis Augustus praebuit, et
armis, quae duces periti gessere, et inimicitia, inter eos ipsos excitata,
multuorum Germaniae populorum vis frangebatur.
Domi
militiaeque igitur Augusti aetas non comparanda cum Neronis pejorumque
principium tempore.
Partes
litesque autem, quas aetate ante bellum punicum invenimus, tum
cessarant, nam Augustum omnes partes, omnes dignitates, omnem potestatem in se
colegisse videmus, neque igitur imperium a se ipso dissidere potuit,
quod omni civitati summum affert periculum, auctoritate apud externos populos
ea re dimminuta, et rebus publicis magis ambitionis causa quam propter
civitatis salutem administratis.
Tali
modo vero Augusti aetas oculos ad se rapere non debet, ne multis in rebus
illa aetate inferiorem videremus, nam, moribus, libertate, virtute aut
dimminutis aut plane demotis, dum avaritia, luxuria, intemperantia regnant,
aetas ipsa felix nominari non potest.
Sed imperium
Augusti, instituta legesque hominum, quos elexerat, ut rempublicam
perturbatam meliorem redderent, valde effecerunt, ut perturbatio, a bellis
civilibus evocata, decesserit.
Exempli
causa senatum, quem corruptissimi homines ingressi erant, a vestigiis
sceleris expiare videmus Augustum, multis ab eo expulsis,
quorum mores ei invisi, multis introductis, qui virtute et intelligentia
excelluere.
Augusto principe semper viri, virtutis et sapientiae gloria praestantes, munere reipublicae
functi erant, nam Maecenate, Aggripa quis viros eo tempore majores nominare
potest !
Principis
ingenium ipsum, quamvis nunquam sumulationis integumentis nudatum conspicimus,
ut jam diximus, potestate non abutens, invisam vim mitiore specie tegens
videtur.
Et,
si respublica,
qualis ante bella punica fuerit, illi tempori aptissima erat, quod animos
ad magnas res excitabat, viros hostibus terribiles reddidit, pulchram inter
patres plebemque aemulationem, a qua vero non semper invidia abest, evocavit, respublica,
qualem Augustus instituerat, ejus temporibus aptissima mihi quidem
videtur.
Nam,
animis effeminatis, simplicitate morum decessa, civitatis magnitudine aucta, imperator
potius quam libera respublica populo libertatem afferre valet.
Iam
ad id venimus, quale veterum de Augusti aetate iudicium fuerit ?
Eum
ipsum divinum appellant neque hominem sed deum potius putant.
Quod
non dici posset, Horatio tantum teste.
Sed
strenuus historiae scriptor, Tacitus, semper de Augusto
eiusque aetate maxima reverentia, summa admiratione, amore etiam loquitur.
Litterae
vero artesque nullo tempore magis floruere, ea aetate plurimis scriptoribus
viventibus, e, quibus, fontibus quasi, omnes populi eruditionem hauriebant.
Cum respublica
igitur bene instituta videatur, principe populo felicitatem ferre cupiente,
summis viris vero eo auctore honores tenentibus, cum Augusti aetas optimis
historiae Romanae aetatibus non inferior, malis vero dissimilis videatur, cum
partes litesque cessas videas, artes litterasque vero florentes, Augusti
principatus merito inter meliores aetates numerandus valdeque vir
aestimandus, qui, etsi omnia ei licerent, tamen, assecutus imperium, reipublicae
salutem tantum efficere studuit.
EDITORA DA ESCOLA DE AGITADORES E INSTRUTORES
“UNIVERSIDADE COMUNISTA REVOLUCIONÁRIA J. M. SVERDLOV”
PARA A FORMAÇÃO, ORGANIZAÇÃO E DIREÇÃO
MARXISTA-REVOLUCIONÁRIA
DO PROLETARIADO E SEUS ALIADOS OPRIMIDOS
MOSCOU - SÃO PAULO - MUNIQUE – PARIS
[1] Cf. MARX, KARL
HEINRICH. An Principatus Augusti Merito Inter Feliciores Reipublicae
Romanae Aetates Numeretur? (O Principado de Augusto é Enumerado, Merecidamente,
entre as Épocas mais Auspiciosas do Estado Romano? Redação em Língua Latina)
(15 de Agosto de 1835), in : Marx und Engels Gesamtausgabe MEGA (Obras de Marx
e Engels: Edição Completa MEGA), Seção I, Vol. I, Berlim : Dietz Verlag, 1975,
pp. 440 e s. Anotação de Emil
Asturig von München: O presente texto, traduzido agora para a língua
portuguesa, foi redigido por Marx em Trier, por ocasião de seu
exame de língua latina, prestado junto ao Ginásio Prussiano
Friedrich-Wilhelm, cuja direção educacional era exercida por jesuítas.
A primeira publicação desse texto em língua latina foi efetuada por GRÜNBERG, CARL. Marx als Abiturient (Marx como Estudante do Segundo
Grau), in: Archiv für die Geschichte des Sozialismus und der Arbeiterbewegung
(Arquivo para a História do Socialismo e do Movimento dos Trabalhadores), Ano
XI, Leipzig, 1925, pp. 437 e s. A avaliação desse exame de Marx,
realizada pelos Profs. Wyttenbach e Loers foi a seguinte:
“Praeter ea, quae suis locis adnotavimus, et plura menda inprimis versus finem,
et argumenti tractatione probataque in ea cognitione historiae, et Latinitatis
studio in universum non contemnenda scriptura. Verum quam turpis litera !!!” No
vernáculo : “Além daquilo que assinalamos, nos lugares respectivos, e dos
diversos erros, sobretudo registrados ao fim da tratação dos argumentos,
trata-se, em seu conjunto, de um trabalho respeitável, seja pelos comprovados
conhecimentos da história, seja pelo esforço de expressar-se em bom latim. Mas,
que letra vergonhosa !!!”